- ASTAROTH
- ASTAROTHLatine greges, sive divitiae, aut faciens explorationem, seu tinea legis, antiqua civitas Og Regis Basan, in qua primum habitavêre Gigantes; postea cecidit in sortem tribûs Manassis. Sunt autem duo castella in Berhania hôc nomine 9. mill. pasl. inter se sepatata inter Adaram et Abilam urbes. Fuit et Philistaeorum idolum, teste Iosephô, Iud. Ant. l. 6. c. 14. quem sustulerunt Iudaei Samuelis iuslu. Est et alius Deus Sidoniorum, quem adoravit Salomon. Vide de hisce porro, Gen. c. 14. v. 5. Ios c. 9. v. 10. c. 12. v. 4. et c. 13. v. 12. Iudic. c. 2. v. 13. 1. Sam. c. 7. v. 3. 1. Reg. c. 11. v. 5. Addam hoc solum, quod sicut Sol. ira et Luna, sub variis nominibus culta fut ab Ethnicis. Haec enim aliquando Urania, respectu luminis sui: nonnumquam Α᾿ςτρέαρχα, respectu minorum siderum. seu Planetarum Regina, aliquando Ammonia dicta est, et sub ovis imagine adorata, ut alia taceam. Ita ergo suv Astaroth nomine culta est a Sidoniis, in cuius templo Philistaei defuncti Saulis arma suspendisle leguntur, 1. Sam. c. 31. v. 10. Hinc Lucian. de Syria Dea, Α᾿ςτάρτην, inquit, ἐγὼ δοκέω σεληναίαν ἔμμεναι, Astarten Lunam esse opinor. Nec obstat, quod quidam Astarten Iunonem interpretentur, notum enim haec Numina non raro confundi, et elogium, quod Iunoni tribuitur a Virgilio, l. 1. Aen. v. 50.---- ---- Divum incedo Regina, ----Caeli Reginae, cuius meminit Ieremias c. 7. v. 18. c. 44. v. 17. apprime quadrat: Ut omittam Kalendas seu mensis cuiuslibet primitias Iunoni sacras fuisse. Imo quemadmodum Iuppiter Ammon Sol erat, sub Arietis schemate: ist Iuno Ammonia Luna, sub ovis figura culta. Et certe Astaroth idolum hôc plane modô figurant Hebraei Scriptores, ipsaque vox gregem ovium denotat. Vide Thom. Godwyn de ritibus Hebraeor. l. 4. c. 6. et supra in voce Ammonia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.